- LOTIO Manuum
- LOTIO Manuumapud Hebraeos, anxie ac superstitiose iam inde ab antiquis temporibus, uti diximus, observata est. Hinc Pharisaei et quidam ex Scribis, quum vidislent quosdam ex discipulis Iesu, Marci c. 7. v. 2. pollutis manibus, i. e. illotis edere panem, conquesti sunt. Quo pacto autem ab his ritus is peragi consueverit, sequitur v. 3. Ὁἱ γὰρ Φαρι???αῖοι καὶ πάντες οἱ Ι᾿ουδαῖοι, ἐὰν μὴ πυγμῆ νιΨωνται τὰς χεῖρας, ουκ ἐςθίουσι, κρατοῦντες τὴν παράδοσιν τῶ πρεσβυτέρων, Nam Pharisaei, imo omnes Iudaei, nisi pugno laverint manus, non edunt, tenentes traditionem Seniorum. Ubi πυγμῇ theophylactus interpretatur, ad cubitum usque: quasi cubitaliter dicas. Sed πυγμὴ neque πῆχυν declarat, i. e. cubitum (nisi pro cubiti mensura, eaque decurtata, accipias: quamvis aliter scribat Erasmus) neque ἀγκῶνα i. e. ipsam lacerti iuncturam, ubi os exterius eminet, quod nonnulli volunt ab Hyppocrate κύβιτον vocari. Neque huius ritûs ac consuetudinis ulla apud alios scriptores fit mentio. Proin simplicem Graeci vocabuli significationem sequutus est Beza, reddens, pugno; ex quo intelligamus summo studio affectatas fuisle ablutiones istas a Iudaeis, ut facere solent, qui manui manum affricant, et pugnum alterius palmae interunt. Quod quam bene conveniat, constat ex iis, quae Munsterus his de rebus annotavit in Deut. c. 8. ex Centum Benedict. Libro Tradunt, inquit, manus primum abluendas et tergendas: alioqui panis qui comeditur, immundus iudicatur. Et mox, Fundenda est aqua tribus vicibus super manus: in prima fusione sunt digiti sursum lavandi, in posterioribus lavandi. Manus simul sunt lavandae, non una post alteram. Denque opus est, ut in ablatione manuum sinistra tamquam famula subserviat dextrae etc. De manuum Lotine a Pilato usurpata, in Hist. Euang. cuius mentio Matthaei c. 27. v. 24. paulo difficilior quaestio est, an ex consuetudine aliqua Gentium, an Iudaeorum illa orta sit? Orignees in locum praecise negat, tale quid apud Rom. fuisse factitatum. Proferunt tamen Viri doctissimi e Graecis Latinisque scriptoribus, lotiones, ut ipsi existimant non dissimiles. Sed aliud est lavare post admislum crimen, ad expiationem peccati: quo fine institutos apud Vett. fuisse καθαρμοὺς et περιῤῥαντισμοὺς, purgationes et aquae lustralis aspersiones, nemo ignorat. Aliud ante crimen, ad testificationem innocentiae, quod hîc fecit Pilatus. Itaque Baron. contendit, Pilatum ex cerimoniis Iudaeorum mutuatum esse exemplum; et affert locum Mosis e Deut. c. 21. qui tamen a facto Pilati toto genere est diversus. Alia ex Historia et scriptis Iudaeorum proferri possent, quae magis ad rem facerent. Narrat Aristeas, vetustissimus scriptor, LXX. Seniores, qui vertendis libris sacris Alexandriae operam posuêrunt, solitos; priusquam ad lectionem sese accingerent manus lavare: cuius rei causam cum ab iis nonnulli requisivissent, διε???άφουν, ait Aristeas, ὅτι μαρτύριόν ἐςτι τȏυ μηδὲν εἰργάςθαι κακόν, declarabant signum esse, nihil a se mali fuisse admissum. Neque alienum est, quod in libris magistrorum legimus, solita Defunctorum cadavera a pollinctoribus calidâ lavari vel ad acquirendam, vel ad testandam innocentiam, quando actae vitae ratio erit reddenda; ut similia omittam. At valde mirum, videatur, Pilatum, hominem Rom. instituro Iudaico eo potissimum tempore esse usum, quo videbat, se a sceleratissimis Pontificibus, Sacerdotibus et furente populo Iudaico, ad scelus patrandum adigi, quod ipse horrebat. Vera igitur ratio facti aliunde arceslenda, quam commode forte suggerit NicolausCabasilas in Expos. Liturgiae, docens, Veteribus in more fuisse positum, ut sensa animi non verbis solum, sed etiam factis delcararent; qua de re et Plutarch. alicubi dislerentem habemus, et Casaub. Comm. Polybian. multis exemplis hunc morem ex Historia Graeca et Latina illustravit Illustre exemplum, Actor. c. 21. v. 10. in Agabo, pedes ac manus sibi vinciente. Quemadmodum autem communis hic mos fuit olim gentibus; sic facta, quae adiciebantur ad verba, erant communia. Quare Pilatus morem lavandi, ad delcarandam suam innocentiam, non magis sumpsit a Iudaeis, quam formulam, qua usus est, cum protestaretur de innocentia sua, Matth. c. 27. v. 24. Innocens ego sum a sanguine iusti huius; sumpsit ex Historia Susannae ubi non dissimilem usurpat Daniel ille: Mundus ego sum a sanguine huius, etc. Isaac. Casaub. Exercit. XVI. ad Ann. Eccl. Baron. n. 89. Christiani postmodum, antequam ad preces accederent,manus lavare consuevêre; quem in usum in templorum atriis suos Λουτῆρας, labra, habuêrunt, quos puteos alii, alii cisternas dixêre, vide de hoc ritu Cl. Suicer. Observ. c. 6. p. 153. et Thes. Eccl. in vocibus Εὐχὴ et Λουτὴρ. De Lotione pedum, tum uti communis ritus fuit circa peregre ad venientes, tum uti sacer, a Christo peractus, Ioh. c. 14. Vide supra in voce Hospites; item A. Rivet. Castig. Notar. in Ep. ad Balsac. ubi et de Lotione pedum quotannis feriâ quintâ maioris, ut vocant, Hebdomadae, tredecim pauperibus, a Pontifice Rom. administrari solitâ aliquid: prolixius vero in Sacr. Cerimon. l. 2. s. 2. porro Cl. Suicer. iterum in voce Νιπτὴρ, ubi de Graecorum more, Christum quotannis feriâ V. ante Pascha imitantium: ut et plura hanc in rem hîc passim, in primis ubi de Balneis, Baptismo, et Lavandi ritu, it. in voce Mandator. Addam saltem, sicut ituros cubitum, ita et laturos, annulos ponere consuevisse: quod non factum in Charino notat Mart. l. 11. Epigr. 60. cuius Epigtaphe de Charino.Senos Charinus omnibus digitis gerit,Nec Nocte ponit annulos,Nec cum lavatur: causa quae sit, quaeritis?Dactylitoecam non habet.Terent. Eunucho Act. 3. Sc. 5. v. 45. Heaut. Act. 4. Sc. 1. v. 42. Ea lavatum dum it, servandum mihi dedit annulum. Nec omittendum lepidum Alphonsi Siciliae Regis hac in re factum, de quo Fulgosus ac Egnatius l. 4. c. 8. ita: Alphonsus Senior Siciliae Rex, annulos ingentis pretii in digitis gestare consueverat, et ne lavandis manibus gemmis officeret, loturus annulis digitos exuebat, servandosque Ministris, qui opportunius se offerrent, solebat dare. Cuidam igitur semel cum annulos tradidsset, qui oblitum Regem arbitrabatur et propterea in suum usum verterat, Alphonsus rem dissimulavit atque pro eis alios annulos induit, consuetumque morem servavit. Itaque post aliquot dies loturo Alphonso cum idem adstaret, qui primos habuerat et non restituerat, manum porrexit tamquam a Rege annulos, ut antea egerat, accepturus; Alphonsus autem retractâ ad se manu, in aurem submissâ voce ei dixit: Hos servandos tibi dabo, si prius, quos iam dedi, restitueris. Quam vocem liberali certe Rege humanoque et animo ingenti praedito dignam ac aeternis literarum celebrandam encomiis, uterque Scriptor praedicat, Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.